- THALYSIA
- THALYSIAGraece ΘαλύϚια, sacra Cereri Liberoque communia: Eorum meminit Menander Rhetor, c. περὶ λαλιᾶς: Τῶν λόγων τὰς ἀπαρχὰς ἀνατιθεὶς τῇ πατρίδι καὶ τοῖς πολίταις, ὥσπερ τῇ Δήμητρι καὶ τῷ Διονύσῳ, οἱ γεωργοὶ τὰ Θαλύσια, Primitias orationum dedicans Patriae et civibus, ut Agricolae Thalysia Cereri et libero. Ab Agricolis itaque celebrantur, quibus summo Dii hi duo in pretio fuêre. Nemper per Cererem Tellus fruges producere idonea indigitabatur: Liber autem aqua fuit, quâ omnino opus Tellurem humectari, ad rerum generationem. Eadem prion Numina iunxit Virg. l. 1. Georgic. v. 7.Liber et alma Ceres ——Quod vero de Libero dictum, aquam denotâsse; notat Vossius, Graecis, postquam sacra recepêre Aegyptia, nomine Osiridis in Διόνυσον, uti Isidis in Cererem, conversô, Liberum quidem caelestem fuisse Solem: Subcaelestem vero, Aquam seu liquorem potabilem; qualis pluvia, fluvialis, fontana et putealis. Unde causa patet, cur a nonnullis Liber Lunae filius dictus sit. Ulpianus in Midiana, Ε῎νιοι δὲ καὶ παῖδα Σελην´ης Διόνυσον καλοῦσι. Eo videl. attenderunt, quod Luna imperium habeat in humorem sive aquam. Vide Gerh. Ioh. Voss. de orig. et progr. Idolol. l. 2. c. 79. et supra suis locis.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.